Latin
Book 4
Pliny the Elder, Naturalis Historia 4.23
Not analysed yet
23] Ab Isthmi angustiis Hella incipit, nostris Graecia appellata. in ea prima Attice, antiquitus Acte vocata. attingit Isthmum parte sui quae appellatur Megaris ab colonia Megara, e regione Pagarum. duo haec oppida excurrente Peloponneso sita sunt, utraque ex parte velut in umeris Helladis, Pagaei et amplius Aegosthenenses contributi Megarensibus. in ora autem portus Choenos, oppida Sidous, Cremmyon, Scironia saxa VI longitudine, Gernaia, Megara, Eleusin.