# Naturalis Historia 4.62

Pliny the Elder, Naturalis Historia, Book 4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pliny-the-elder/naturalis-historia/4.62

62] At in Hellade, etiamnum in Aegaeo, Lichades, Scarphia, Corese, Phocasia conpluresque aliae ex adverso Atticae, sine oppidis et ideo ignobiles. sed contra Eleusina clara Salamis. ante eam Psyttalia, a Sunio vero Helene V distants. dein Ceos ab ea totidem, quam nostri quidam dixere Ceam, Graeci et Hydrusam, avolsam Euboeae. quingentos longa stadios fuit quondam, mox quattuor fere partibus, quae ad Boeotiam vergebant, eodem mari devoratis oppida habet reliqua Iulida, Carthaeam; intercidere Coresus, Poeeessa. ex hac profectam delicatiorem feminis vestem auctor est Varro.

---

Pliny the Elder, NATVRALIS HISTORIA. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/pliny1.html.
