Latin
Book 4
Pliny the Elder, Naturalis Historia 4.68
Not analysed yet
68] Et hactenus quidem Cyclada servant, ceteras quae secuntur Sporadas. sunt autem Helene, Phacusa, Nicasia, Schinusa, Pholegandros et a Naxo XXXVIII p. Icaros, quae nomen mari dedit, tantundem ipsa in longitudinem patens, cum oppidis duobus tertio amisso, antea vocitata Doliche et Macris et Ichthyusa. sita est ab exortu solstitiali Deli L eademque a Samo XXXV, inter Euboeam et Andrum X passuum freto, ab ea Geraestum CXII: D passuum.