Latin
Book 4
Pliny the Elder, Naturalis Historia 4.78
Not analysed yet
78] M. Varro ad hunc modum metitur: ab ostio Ponti Apolloniam CLXXXVII: D p. ,Callatim tantundem, ad ostium Histri CXXV, ad Borysthenem CCL, Cherronesum Heracleotarum oppidum CCCLXXV p. ,ad Panticapaeum, quod aliqui Bosporum vocant, extremum in Europae ora,CCXII: D, quae summa efficit |XIII|: XXXVII: D. Agrippa a Byzantio ad flumen Histrum DLX, inde Panticapaeum DCXXXVIII. lacus ipse Maeotis, Tanain amnem ex Ripaeis montibus defluentem accipiens, novissimum inter Europam Asiamque finem, |XIIII|: VI circuitu patere traditur, ab aliis |XI|: XXV. ab ostio eius ad Tanais ostium derecto cursu CCLXXV esse constat. accolae sinus eius in mentione Thraciae dicti sunt Histropolin usque. inde ostia Histri.