# Naturalis Historia 4.78

Pliny the Elder, Naturalis Historia, Book 4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pliny-the-elder/naturalis-historia/4.78

78] M. Varro ad hunc modum metitur: ab ostio Ponti Apolloniam CLXXXVII:D p., Callatim tantundem, ad ostium Histri CXXV, ad Borysthenem CCL, Cherronesum Heracleotarum oppidum CCCLXXV p., ad Panticapaeum, quod aliqui Bosporum vocant, extremum in Europae ora,CCXII:D, quae summa efficit |XIII|:XXXVII:D. Agrippa a Byzantio ad flumen Histrum DLX, inde Panticapaeum DCXXXVIII. lacus ipse Maeotis, Tanain amnem ex Ripaeis montibus defluentem accipiens, novissimum inter Europam Asiamque finem, |XIIII|:VI circuitu patere traditur, ab aliis |XI|:XXV. ab ostio eius ad Tanais ostium derecto cursu CCLXXV esse constat. accolae sinus eius in mentione Thraciae dicti sunt Histropolin usque. inde ostia Histri.

---

Pliny the Elder, NATVRALIS HISTORIA. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/pliny1.html.
