# Naturalis Historia 4.88

Pliny the Elder, Naturalis Historia, Book 4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pliny-the-elder/naturalis-historia/4.88

88] A Taphris per continentem introrsus tenent Auchetae, apud quos Hypanis oritur, Neuroe, apud quos Borysthenes, Geloni, Thyssagetae, Budini, Basilidae et careuleo capillo Agathyrsi. super eos Nomades, deinde Anthropophagi, a Buce vero super Maeotim Sauromatae et Essedones. at per oram ad Tanain usque ad Maeotae, a quibus lacus nomen accepit, ultimique a tergo eorum Arimaspi. mox Ripaei montes et adsiduo nivis casu pinnarum similitudine Pterophoros appellata regio, pars mundi damnata a rerum natura et densa mersa caligine neque in alio quam rigoris opere gelidisque Aquilonis conceptaculis.

---

Pliny the Elder, NATVRALIS HISTORIA. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/pliny1.html.
