Latin
Book 4
Pliny the Elder, Naturalis Historia 4.90
Not analysed yet
90] quidam eos in prima parte Asiae litorum posuere, non in Europa, quia sunt ibi similitudine et situs Attacorum nomine. alii medios fecere eos inter utrumque solem, antipodum occasus exorientemque nostrum, quod fieri nullo modo potest tam vasto mari interveniente. qui alibi quam in semenstri luce constituere eos, serer matutinis, meridie metere, occidente fetus arborum decerpere, noctibus in specus condi tradiderunt.