# Naturalis Historia 5.107-111

Pliny the Elder, Naturalis Historia, 5.107 to 5.111. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pliny-the-elder/naturalis-historia/5.107

107] Doridis in sinu Leucopolis, Hamaxitos, Eleus, Etene. dein Cariae oppida Pitaium, Eutane, Halicarnasus. sex oppida contributa ei sunt a Magno Alexandro, Thangela, Side, Medmassa, Uranium, Pedasum, Telmisum. habitatur inter duos sinus, Ceramicum et Iasium. inde Myndos et ubi fuit Palaemyndus, Nariandos, Neapolis, Caryanda, Termera libera, Bargylia et, a quo sinus Iasius, oppidum Iasus. 108] Caria interiorum nominum fama praenitet. quippe ibi sunt oppida Mylasa libera, Antiochia, ubi fuere Symmaethos et Cranaos oppida; nunc eam circumfluunt Maeander et Morsynus. fuit in eo tractu et Maeandropolis, est Eumenia, Cludro flumini adposita, Glaucus amnis, Lysias oppidum et Orthosia, Berecynthius tractus, Nysa, Trallis, eadem Euanthia et Seleucia et Antiochia dicta; adluitur Eudone amne, perfunditur Thebaite. 109] quidam ibi Pygmaeos habitasse tradunt. praeterea sunt Thydonos, Pyrrha, Eurome, Heraclea, Amyzon, Alabanda libera, quae conventum eum cognominavit, Stratonicea libera, Labrayndos, Ceramus, Troezene, Phorontis. longinquiores eodem foro disceptant Orthronienses, Alindienses, Euhippini, Xystiani, Hydissenses, Apolloniatae, Trapezopolitae, Aphrodisienses liberi. praeter haec sunt Coscinus, Harpasa, adposita fluvio Harpaso, quo et Trallicon, cum fuit, adluebatur. 110] Lydia autem perfusa flexuosis Maeandri amnis recursibus super Ioniam procedit, Phrygiae ab exortu solis vicina, ad septentrionem Mysiae, meridiana parte Cariam amplectens, Maeonia ante appellata. celebratur maxime Sardibus in latere Tmoli montis, qui ante Timolus appellabatur, conditis; ex quo profluente Pactolo eodemque Chrysorroa ac fonte Tarni a Maeonis civitas ipsa Hyde vocitata est, clara stagno Gygaeo. 111] Sardiana nunc appellatur each iurisdictio, conveniuntque in eam extra praedictos Macedones Cadieni, Philadelphini et ipsi in radice Tmoli Cogamo flumini adpositi Maeonii, Tripolitani, iid et Antoniopolitae  Maeandro adluuntur , Apollonhieritae, Mysotimolitae et alii ignobiles.

---

Pliny the Elder, NATVRALIS HISTORIA. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/pliny1.html.
