Latin
Book 5
Pliny the Elder, Naturalis Historia 5.11
Not analysed yet
11] Romana arma primum Claudio principe in Mauretania bellavere, Ptolemaeum regem a Gaio Caesare interemptum ulciscente liberto Aedemone, refugientibusque barbaris ventum constat ad montem Atlantem. nec solum consulatu perfunctis atque e senatu ducibus, qui tum res gessere, sed equitibus quoque Romanis, qui ex eo preafuere ibi, Atlantem penetrasse in gloria fuit.