# Naturalis Historia 5.113

Pliny the Elder, Naturalis Historia, Book 5. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pliny-the-elder/naturalis-historia/5.113

113] amnis Maeander, ortus e lacu in monte Aulocrene plurimisque adfusus oppidis et repletus fluminibus crebris, ita sinuosus flexibus, ut saepe credatur reverti, Apamenam primum pervagatur regionem, mox Eumeneticam ac deinde Hyrgaleticos campos, postremo Cariam, placidus omnesque eos agros fertilissimo rigans limo, ad decumum a Mileto stadium lenis inlabitur mari. inde mons Latmus, oppida Heraclea, montis eius cognominis Carice, Myuus, quod primo condidisse Iones narrantur Athenis profecti, Naulochum, Priene, in ora, quae Troglea appellatur, Gaesus amnis, regio omnibus Ionibus sacra et ideo Panionia appellata;

---

Pliny the Elder, NATVRALIS HISTORIA. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/pliny1.html.
