Latin
Book 5
Pliny the Elder, Naturalis Historia 5.125
Not analysed yet
125] extra sinum sunt Rhoetea litora, Rhoeteo et Dardanio et Arisbe oppidis habitata. fuit et Achilleon oppidum, iuxta tumulum Achillis conditum a Mytilenaeis et mox Atheniensibus, ubi classis eius steterat in Sigeo. fuit et Aeantion, a Rhodiis conditum in altero cornu, Aiace ibi sepulto XXX stadiorum intervallo a Sigeo, et ipso in statione classis suae. supra Aeolida et partem Troadis in mediterraneo est quae vocatur Teuthrania, quam Mysi antiquitus tenuere. ibi Caicus amnis iam dictus oritur. gens ampla per se, etiam cum totum Mysia appellaretur.