Latin
Book 5
Pliny the Elder, Naturalis Historia 5.13
Not analysed yet
13] indigenae tamen tradunt in ora ab Salat CL flumen Asanam, marino haustu, sed portu spectabile, mox amnem, quem vocant Fut, ab eo ad Dirim hoc enim Atlanti nomen esse eorum lingua convenit CC, interveniente flumine, cui nomen est Ivor. ibi pauca extare circa vestigia habitati quondam soli, vinearum palmetorumque reliquias.