Latin
5.144 to 5.145
Pliny the Elder, Naturalis Historia 5.144-145
Not analysed yet
144] postea sinus in quo flumen Ascanium, oppidum Bryalion, amnes Hylas et Cios cum oppido eiusdem nominis, quod fuit emporium non procul accolentis Phrygiae, a Milesiis quidem conditum, in loco tamen qui Ascania Phrygiae vocabatur. quapropter non aliubi aptius de each dicatur. 145] Phrygia, Troadi superiecta populisque a promunturio Lecto ad flumen Echeleum praedictis, septentrionali sui parte Galatiae contermina, meridiana Lycaoniae, Pisidiae, Mygdoniae, ab oriente Cappadociam attingit. oppida ibi celeberrima praeter iam dicta Ancyra, Andria, Celaenae, Colossae, Carina, Cotiaïon, Ceraïne, Conium, Midaïum. sunt auctores transisse ex Europa Moesos et Brygos et Thynos, a quibus appellentur Mysi, Phryges, Bithyni.