# Naturalis Historia 5.148

Pliny the Elder, Naturalis Historia, Book 5. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pliny-the-elder/naturalis-historia/5.148

148] Nunc reliqua in ora. a Cio intus in Bithynia Prusa, ab Hannibale sub Olympo condita  indea Nicaeam XXV p. interveniente Ascanio lacu , dein Nicaea in ultimo Ascanio sinu, quae prius Olbia et Prusias, item altera sub Hypio monte. fuere Pythopolis, Parthenopolis, Coryphanta. sunt in ora amnes Aesius, Bryazon, Plataneus, Areus, Aesyros, Geudos, qui et Chrysorroas, promunturium in quo Megarice oppidum fuit. inde Craspedites sinus vocabatur, quoniam id oppidum velut in lacinia erat. fuit et Astacum, unde et ex eo Astacenus idem sinus; fuit et Libyssa oppidum, ubi nunc Hannibalis tantum tumulus. est in intimo sinu Nicomedia Bithyniae praeclara.

---

Pliny the Elder, NATVRALIS HISTORIA. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/pliny1.html.
