Latin
5.28 to 5.29
Pliny the Elder, Naturalis Historia 5.28-29
Not analysed yet
28] in intimo sinu fuit ora Lotophagon, quos quidam Machroas dixere, ad Philaenorum aras; ex harena sunt hae. ab iis non procul a continente palus vasta amnem Tritonem nomenque ab eo accipiti, Pallantias appellata Callimacho et citra Minorem Syrtim esse dicta, multis vero inter duas Syrtis. promunturium, quod Maiorem cludit, Borion appellatur. ultra Cyrenaica provincia. 29] Ad hunc finem Africa a fluvio Ampsaga populos DXVI habet, qui Romano pareant imperio, in his colonias sex, praeter iam dictas Uthinam, Thuburbi. oppida civium Romanorum XV, ex quibus in mediterraneo dicenda Absuritanum, Abutucense, Aboriense, Canopicum, Chiniavense, Simithuense, Thunusidense, Thuburnicense, Thinidrumense, Tibigense, Ucitana duo, Maius et Minus, Vagense. oppidum Latinum unum Uzalitanum. oppidum stipendiarium unum Castris Corneliis.