Latin
5.46 to 5.47
Pliny the Elder, Naturalis Historia 5.46-47
Not analysed yet
46] Blemmyes traduntur capita abesse, ore et oculis pectore adfixis; Satyris praeter figuram nihil moris humani; Aegipanum qualis vulgo pingitur forma; Himantopodes loripedes quidam, quibus serpendo ingredi natura sit; Pharusi, quondam Persae, comites fuisse Herculis ad Hesperidas tendentis. nec de Africa plura quae memorentur occurrunt. 47] Adhaeret Asia, quam patere a Canopico ostio ad Ponti ostio Timosthenes |XXVI|: XXXVIII p. tradit, ab ore autem Ponti ad os Maeotis Eratosthenes |XV|: XLV, universam vero cum Aegypto ad Tanain Artemidorus et Isidorus |L|: XIII: DCCL. maria eius conplura ab accolis traxere nomina; quare simul indicabuntur. (Ptolemy,Geog. 4. 5)