# Naturalis Historia 5.46-47

Pliny the Elder, Naturalis Historia, 5.46 to 5.47. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pliny-the-elder/naturalis-historia/5.46

46] Blemmyes traduntur capita abesse, ore et oculis pectore adfixis; Satyris praeter figuram nihil moris humani; Aegipanum qualis vulgo pingitur forma; Himantopodes loripedes quidam, quibus serpendo ingredi natura sit; Pharusi, quondam Persae, comites fuisse Herculis ad Hesperidas tendentis. nec de Africa plura quae memorentur occurrunt. 47] Adhaeret Asia, quam patere a Canopico ostio ad Ponti ostio Timosthenes |XXVI|:XXXVIII p. tradit, ab ore autem Ponti ad os Maeotis Eratosthenes |XV|:XLV, universam vero cum Aegypto ad Tanain Artemidorus et Isidorus |L|:XIII:DCCL. maria eius conplura ab accolis traxere nomina; quare simul indicabuntur.(Ptolemy,Geog. 4.5)

---

Pliny the Elder, NATVRALIS HISTORIA. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/pliny1.html.
