Latin
Book 5
Pliny the Elder, Naturalis Historia 5.64
Not analysed yet
64] sunt in honore et intra decursus Nili multa oppida, praecipue quae nomina ostiis dedere, non omnibus XII enim reperiuntur superque quattuor, quae ipsi falsa ora appellant ,sed celeberrimis VII, proximo Alexandriae Canopico, dein Bolbitino, Sebennytico, Phatmitico, Mendesico, Tanitico ultimoque Pelusiaco. praeterea Butos, Pharbaethos, Leontopolis, Athribis, Isidis oppidum, Busiris, Cynopolis, Aphrodites, Sais, Naucratis, unde ostium quidam Naucraticum nominant quod alii Heracleoticum, Canopico, cui proximum est, praeferentes.