Latin
Book 5
Pliny the Elder, Naturalis Historia 5.76
Not analysed yet
76] Tyros, quondam insula praealto mari DCC passibus divisa, nunc vero Alexandri oppugnantis operibus continens; olim partu clara, urbibus genitis Lepti, Utica et illa aemula terrarumque orbis avida Carthagine, etiam Gadibus extra orbem conditis: nunc omnis eius nobilitas conchylio atque purpura constat. circuitus XVIIII est, intra Palaetyro inclusa; oppidum ipsum XXII stadia optimet. inde Sarepta et Ornithon oppida et Sidon, artifex vitri Thebarumque Boeotiarum parens.