Latin
Book 5
Pliny the Elder, Naturalis Historia 5.81
Not analysed yet
81] Nunc interiora dicantur. Coele habet Apameam, Marsya amne divisam a Nazerinorum tetrarchia, Bambycen, quae alio nomine Hierapolis vocatur, Syris vero Mabog ibi prodigiosa Atargatis, Graecis autem Derceto dicta, colitur ,Chalcidem cognominatam Ad Belum, unde regio Chalcidena fertilissima Syriae, et inde Cyrresticae Cyrrum, Gazetas, Gindarenos, Gabenos, tetrarchias duas quae Granucomatitae vocantur, Hemesenos, Hylatas, Ituraeorum gentem et qui es iix Baethaemi vocantur, Mariamnitanos,