# Naturalis Historia 5.87-89

Pliny the Elder, Naturalis Historia, 5.87 to 5.89. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pliny-the-elder/naturalis-historia/5.87

87] qui cohaerent Mesopotamiae, Rhoali vocantur. at in Syria oppida Europum, Thapsacum quondam, nunc Amphipolis; Arabes Scenitae. ita fertur usque Suram locum, in quo conversus ad orientem relinquit Syriae Palmyrenas solitudines, quae usque ad Petram urbem et regionem Arabiae Felicis appellatae pertinent. 88] Palmyra, urbs nobilis situ, divitiis soli et aquis amoenis, vasto undique ambitu haernis includit agros ac, velut terris exempta a rerum natura, privata sorte inter duo imperia summa Romanorum Parthorumque est, prima in discordia semper utrimque cura. abest ab Seleucia Parthorum, quae vocatur Ad Tigrim,CCCXXXVII p., a proximo vero Syriae litore CCIII et a Damasco XXVII propius. 89] Infra Palmyrae solitudines Telendena regio dictaeque iam Hierapolis ac Beroae et Chalcis. ultra Palmyram quoque ex solitudinibus his aliquid obtinet Hemesa, item Elatium, dimidio propior Petrae quam Damascus. a Sura autem proxime est Philiscum, oppidum Parthorum ad Euphraten. ab eo Seleuciam dierum decem navigatio, totidemque fere Babylonem.

---

Pliny the Elder, NATVRALIS HISTORIA. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/pliny1.html.
