Latin · ~1 min
Book 1, Letter 21
Pliny the Younger, Epistulae 1.21
Not analysed yet
Ut animi tui iudicio sic oculorum plurimum tribuo, non quia multum -ne tibi placeas -sed quia tantum quantum ego sapis; quamquam hoc quoque multum est. Omissis iocis credo decentes esse servos, qui sunt empti mihi ex consilio tuo. Superest ut frugi sint, quod de venalibus melius auribus quam oculis iudicatur. Vale.