Latin · ~2 min
4.15.11 to 4.15.12
Pliny the Younger, Epistulae 4.15.11-12
Not analysed yet
Proinde indulge precibus meis, obsequere consilio, et ante omnia si festinare videor ignosce, primum quia votis suis amor plerumque praecurrit; deinde quod in ea civitate, in qua omnia quasi ab occupantibus aguntur, quae legitimum tempus exspectant, non matura sed sera sunt; in summa quod rerum, quas assequi cupias, praesumptio ipsa iucunda est. Revereatur iam te Bassus ut consulem, tu dilige illum ut quaestorem, nos denique utriusque vestrum amantissimi laetitia duplici perfruamur.