Latin · ~2 min
Book 6, Letter 16
Pliny the Younger, Epistulae 6.16.12
Not analysed yet
Stabiis erat diremptus sinu medio -nam sensim circumactis curvatisque litoribus mare infunditur -; ibi quamquam nondum periculo appropinquante, conspicuo tamen et cum cresceret proximo, sarcinas contulerat in naves, certus fugae si contrarius ventus resedisset. Quo tunc avunculus meus secundissimo invectus, complectitur trepidantem consolatur hortatur, utque timorem eius sua securitate leniret, deferri in balineum iubet; lotus accubat cenat, aut hilaris aut -quod aeque magnum -similis hilari.