Latin · ~2 min
Book 6, Letter 2
Pliny the Younger, Epistulae 6.2.2
Not analysed yet
Cur ergo quaero? Habebat studiis honorem, timebat pallebat scribebat, quamvis non posset ediscere. Illud ipsum, quod oculum modo dextrum modo sinistrum circumlinebat -dextrum si a petitore, alterum si a possessore esset acturus -,quod candidum splenium in hoc aut in illud supercilium transferebat, quod semper haruspices consulebat de actionis eventu, a nimia superstitione sed tamen et a magno studiorum honore veniebat.