Latin · ~2 min
Book 6, Letter 6
Pliny the Younger, Epistulae 6.6.3
Not analysed yet
Meretur hanc curam longa mei caritate. Est mihi cum illo non sane paterna amicitia -neque enim esse potuit per meam aetatem -; solebat tamen vixdum adulescentulo mihi pater eius cum magna laude monstrari. Erat non studiorum tantum verum etiam studiosorum amantissimus ac prope cotidie ad audiendos, quos tunc ego frequentabam, Quintilianum Niceten Sacerdotem ventitabat, vir alioqui clarus et gravis et qui prodesse filio memoria sui debeat.