Latin · ~1 min
8.14.22 to 8.14.23
Pliny the Younger, Epistulae 8.14.22-23
Not analysed yet
Quid, quod prima sententia comprobata ceterae perimuntur? Qua ergo ratione potest esse non unus atque idem locus sententiarum, quarum nullus est postea? Planius repetam. Nisi dicente sententiam eo qui relegat, illi qui puniunt capite initio statim in alia discedant, frustra postea dissentient ab eo cui paulo ante consenserint.