Latin · ~1 min
8.18.11 to 8.18.12
Pliny the Younger, Epistulae 8.18.11-12
Not analysed yet
Habes omnes fabulas urbis; nam sunt omnes fabulae Tullus. Exspectatur auctio: fuit enim tam copiosus, ut amplissimos hortos eodem quo emerat die instruxerit plurimis et antiquissimis statuis; tantum illi pulcherrimorum operum in horreis quae neglegebat. Invicem tu, si quid istic epistula dignum, ne gravare. Nam cum aures hominum novitate laetantur, tum ad rationem vitae exemplis erudimur. Vale.