Latin · ~2 min
Book 9, Letter 26
Pliny the Younger, Epistulae 9.26.8
Not analysed yet
'At enim alia condicio oratorum, alia poetarum. Quasi vero M. Tullius minus audeat! Quamquam hunc omitto; neque enim ambigi puto. Sed Demosthenes ipse, ille norma oratoris et regula, num se cohibet et comprimit, cum dicit illa notissima: ἄνθρωποι μιαροοὶ καὶ κόλακες καὶ ἀλάστορες et rursus οὐ λίθοις ἐτείχισα τὴν πόλιν οὐδὲ πλίνθοις ἐγω et statim οὐκ ἐκ μὲν θαλάττης τὴν…εὔβοιαν προβαλέσθαι πρὸ τῆς…Ἀττικῆς et alibi: ἐγὼ δὲ οἶμαι μέν, ὦ ἄνδρες…Ἀθηναῖοι, νὴ τοὺς θεοὺς ἐκεῖνον μεθύειν τῷ μεγέθει τῶν πεπραγμένων?