Latin · ~1 min
Book 9, Letter 34
Pliny the Younger, Epistulae 9.34.1
Not analysed yet
Explica aestum meum: audio me male legere, dumtaxat versus; rationes enim commode, sed tanto minus versus. Cogito ergo recitaturus familiaribus amicis experiri libertum meum. Hoc quoque familiare, quod elegi non bene sed melius -scio -lecturum, si tamen non fuerit perturbatus.