Latin · ~2 min
Book 9, Letter 36
Pliny the Younger, Epistulae 9.36.3
Not analysed yet
Ubi hora quarta vel quinta -neque enim certum dimensumque tempus -,ut dies suasit, in xystum me vel cryptoporticum confero, reliqua meditor et dicto. Vehiculum ascendo. Ibi quoque idem quod ambulans aut iacens; durat intentio mutatione ipsa refecta. Paulum redormio, dein ambulo, mox orationem Graecam Latinamve clare et intente non tam vocis causa quam stomachi lego; pariter tamen et illa firmatur.