Latin · ~1 min
15
Pliny the Younger, Liber II Liber III 15
Not analysed yet
C. PLINIUS VALERIANO SUO S. 1 Quo modo te veteres Marsi tui? quo modo emptio nova Placent agri, postquam tui facti sunt? Rarum id quidem nihil enim aeque gratum est adeptis quam concupiscentibus. 2 Me praedia materna parum commode tractant, delectant tamen ut materna, et alioqui longa patientia occallui. Habent hunc finem assiduae querellae, quod queri pudet. Vale.