Latin · ~2 min
15
Pliny the Younger, Liber VII 15
Not analysed yet
C. PLINIUS SATURNINO SUO S. 1 Requiris quid agam. Quae nosti: distringor officio, amicis deservio, studeo interdum, quod non interdum sed solum semperque facere, non audeo dicere rectius, certe beatius erat. 2 Te omnia alia quam quae velis agere moleste ferrem, nisi ea quae agis essent honestissima. Nam et rei publicae suae negotia curare et disceptare inter amicos laude dignissimum est. 3 Prisci nostri contubernium iucundum tibi futurum sciebam. Noveram simplicitatem eius, noveram comitatem; eundem esse quod minus noram gratissimum experior, cum tam iucunde officiorum nostrorum meminisse eum scribas. Vale.