Latin · ~2 min
15
Pliny the Younger, Liber VIII 15
Not analysed yet
C. PLINIUS IUNIORI SUO S. 1 Oneravi te tot pariter missis voluminibus, sed oneravi primum quia exegeras, deinde quia scripseras tam graciles istic vindemias esse, ut plane scirem tibi vacaturum, quod vulgo dicitur, librum legere. 2 Eadem ex meis agellis nuntiantur. Igitur mihi quoque licebit scribere quae legas, sit modo unde chartae emi possint; aut necessario quidquid scripserimus boni malive delebimus. Vale.