Latin · ~9 min
1.24 to 1.27
Poggio Bracciolini, GIAN FRANCESCO POGGIO BRACCIOLINI FACETIAE 1.24-27
Not analysed yet
10. De Muliere Quae Virum Defraudavit Petrus contribulis meus olim mihi narravit fabulam ridiculosam et versutia dignam muliebri. Is rem habebat cum femina nupta agricolae haud multum prudenti, et is foris in agro saepius ob pecuniam debitam pernoctabat. Cum aliquando amicus intrasset ad mulierem, vir insperatus rediit in crepusculo: tum illa, subito collocato subtus lectum adultero, in maritum versa, graviter illum increpavit, quod redisset, asserens velle eum degere in carceribus: 'Modo,' inquit, 'Praetoris satellites ad te capiendum universam domum perscrutati sunt, ut te abriperent ad carcerem: cum dicerem te foris dormire solitum, abierunt, comminantes se paulo post reversuros.' Quaerebat homo perterritus abeundi modum: sed jam portae oppidi clausae erant. Tum mulier: 'Quid agis, infelix? Si caperis, actum est.' Cum ille uxoris consilium tremens quaereret, illa ad dolum prompta: 'Ascende,' inquit, 'ad hoc columbarium: eris ibi hac nocte, ego ostium extra occludam, et removebo scalas, ne quis te ibi esse suspicari queat.' Ille uxoris paruit consilio. Ea, obserato ostio, ut viro facultas egrediendi non esset, amotis scalis, hominem ex ergastulo eduxit, qui simulans lictores Praetoris iterum advenisse, magna excitata turba, muliere quoque pro viro loquente, ingentem latenti timorem incussit. Sedato tandem tumultu, ambo in lectum profecti ea nocte Veneri operam dederunt; vir delituit inter stercora et columbos. 11. De Sacerdote Qui Ignorabat Solemnitatem Palmarum Aellum oppidum est in nostris Apennini montibus admodum rusticanum. In eo habitabat Sacerdos rudior atque indoctior incolis. Huic cum ignota essent tempora, annique varietates, nequaquam indixit Quadragesimam populo. Venit hic ad Terram Novam, ad mercatum sabbato ante solemnitatem Palmarum. Conspectis sacerdotibus olivarum ramos ac palmulas in diem sequentem parantibus, admiratus quidnam id sibi vellet, cognovit tunc erratum suum, et Quadragesimam nulla observatione suorum transisse. Reversus in oppidum et ipse ramos palmasque in posterum diem paravit, qui, advocata plebecula: 'Hodie,' inquit, 'est dies, quo rami olivarum palmarumque dari ex consuetudine debent: octava die Pascha erit; hac tantum hebdomada agenda est paenitentia, neque longius habemus hoc anno jejunium, cujus rei causam hanc cognoscite: Carnisprivium hoc anno fuit lentum ac tardum, quod propter frigora et difficultatem itinerum hos montes nequivit superare; ideoque Quadragesima adeo tardo ac fesso gradu accessit, ut jam nil amplius quam hebdomadam unam secum ferat, reliquis in via relictis. Hoc ergo modico tempore, quo vobiscum mansura est, confitemini, et paenitentiam agite omnes.'