# Kalendarium Anno CCCCIIL Conscriptum 3-5

Polemeus Silvius, Kalendarium Anno CCCCIIL Conscriptum, 3 to 5. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/polemeus-silvius/kalendarium-anno-cccciil-conscriptum/3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/polemeus-silvius/kalendarium-anno-cccciil-conscriptum/3

VII. Prima consulis mappa, quae ideo sic vocatur, quia rex Tarquinius Romae, dum die Circiensium pranderet in circo, de mensa sua mappam foras, ut aurigis post prandium currendi signum daret, abjecerat. VI. Auster interdum et imber. V. Senatus legitimus. Suffecti consules designantur sive praetores. IV. III. Carmentalia, de nomine matris Evandri. II. aut pridie. Idus. Dictae άπο τοϋ gidefr, a videndo, quia priusquam annus hic, qui est, fuerat, mense medio luna completa, quae incipiebat Kalendas, de qua menses dictos accepimus, videbatur. Secundo mappa. Interdum ventus aut tempestas. Dictus a numero: dies XXVIII. Dictus a fibro verbo, quod purgamentum veteres nominabant; quia tum Romae moenia lustrabantur. Vocatur apud Hebraeos Adar; apud AEgyptios, Mechir; apud Athenienses, Gamelion; apud Graecos, Pericios.

---

Polemeus Silvius, Kalendarium Anno CCCCIIL Conscriptum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp211/tmp211/tmp211.tmp211.opp-lat1.xml.
