Latin
Ad Theodosium Fabricium.
Polycarp Leyser, Sylloge Epistolarum 1.1-2
Unproofread scanNot analysed yet
S. in Dno. Quam tui a nobis Discessus, Ornatissime atque doctissime atque D. Magister, Amice dilecte, causam indicas justam in hoc tuarum rerum stacu esse arbitramur. Praeterquam enim, quod juniores plus mortem reformidant, facilius etiam pestem haud excipere existimantur. Et in tanto Panico terrore, omniumque hominum trepidatione ante mensem nostros occupavit, quis non, nisi fortissimus, consternaretur? Qua ratione vero cum Musis tuis et quo in loco in gratiam redire debeas. Ego equidem hoc tempore consilium subjicere non possum. Nam si maxime te tuis rebus aliquid in aula agere vellem: tamen cum ea nobis sit clausa, tabellarii nostri non admittantur, literae rejiciantur, irritus erit omnis meus conatus. Expectandum igitur erit, donec plaga haec propitio DEO a nobis removeatur. Quorsum vero interea te recipere debeas, tuum maxime fuerit statuere, qui melius, quam forti animo praeditus sis, nosti, quam ego. Quanquam enim raro uno die plura quam tria saepius etiam pauciora funera nunc efferantur: tamen iis, qui sunt meticulosiores, ut ad nos redeant, autor esse nolim Nisi tu paulatim te confirmare velis, ut qui olim verbi minister futurus, aliorum animos, ut mortem et mortis pericula contemnant, excitare debeas. Cum matre igitur, vitrico, et aliis amicis coram deliberabis, quid tibi faciendum esse statuant. Ego ut semel meam opem et favorem tibi pollicitus sum: ita si tempora nobis concessa fuerint mitiora, tibi nulla ex parte deero. Quae de Stipendio tuo scripsisti, ea apud M. Knorrum nuper per M. Vitum expedivi, qui et hospitae satisfecit, et reliquam pecuniam mittet. Patriae tuae ob aeris puritatem gratulor, DEumque …ardentibus suspiriis precor, ut ipsis hanc aeris salubritatem quam diutissime conservet, nobis autem brevi restituat. Bene vale, mi M. Fabrici, et pro nobis omnibus ora. Salutem adscribo Reverendo Viro D. Georgio Autumno, cujus matrimonium novum, ut DEUS ejus ordinis autor fortunet, ex animo precor. Witteberg. 25. Octobr. Anno. 82. T. Polycarpus Lyserus.