# Sylloge Epistolarum 1.1-2

Polycarp Leyser, Sylloge Epistolarum, 1.1 to 1.2. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/polycarp-leyser/sylloge-epistolarum/1.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/polycarp-leyser/sylloge-epistolarum/1.1

ANnus jam labitur tricesimus, cum Tibi, Summe Venerabilis Vir, ad Academiam Vestram per B. Parentem meum adductus et a Summo Viro ac Agnato cum observantia colendo, Dn. Frankensteinio Polyhistore Illustri, … , serio commendatus Tibi innotescerem. Qvo amore me tunc exceperis, qvanta benevolentia me Lipsiae diutius haerentem sis proseqvutus, qvam prolixo qvamqve constanti affectu me in hanc usqve diem complectaris, qvot et qvibus beneficiis atqve meritis Tibi me divinxeris, satis neqveo depraedicare. Illud imprimis affirmo gratissimus, Te nihil eorum omisisse unqvam, qvod ad praesentem me ornandum, efformandum, perpoliendum, perficiendum pertinere posse credebas. Absenti vero et evocato tandem ex illa altera patria mea, mihi autem meisque desideriis, piis licet ac honestis, nescio qvo fato adversante, eundem semper conservasti favorem, ut de eo vel adhuc mihi gratulari debeam. Hinc non semel optavi, ut opportunitas mihi aliqvando obtingeret commoda, coram omni Ecclesia ac Republ. eruditorum animum ob beneficia, qvibus me condecorasiti liberalior, innumera Tibi plane deditum ac dedicatum demonistandi. Eam vero nunc divinitus obvenisse persvadeor, ubi Epistolas qvasdam B. Proavi mei in publicam produco lucem, qvae sat diu … tenebris delituerant immersae. Eas Tuo Nomini, Vir Summe, vel hoc nomine prae omnibus aliis debeo inscribere, qvod praeter Tecum Theologorum nostratium nemine tam diuturnum, tam freqvens, tam similiare mihi intercesserit commercium neque nunc abruptum sed per nuperrimas Tuas renovatum vigeat. Accedit honorifica illa compellatio, qva me annis abhinc duodenis et qvod ex currit per Epistolam d. 12. Jan. 1693. fuistidignatus, cum Te Moderatore ac Auspice Frater meus Schediasma Philologicum de usu Epistolarum Clarorum et Illustrium Virorum Speciminis Academici loco placidae doctorum … subjiceret. Insuper probe memini, qvod B. Proavum meum semper feceris maximi mihiqve auctor soepius extiteris et svasor, ut … ejus mecum latitantia evulgarem. Hoc judicium Tuum, qvod memor institutitionis illiuus dexterrimae, qva me per annos plurimos beasti benevolus, vel nunc sequor promtissimus, me inprimis urget, ut excussis scriniis meis, qvae fato singulari ad me redierunt monumenta Epistolica, manu B. Proavi consignata, vel etiam (licet ea sint paucissima) aliorum manibus sedulo descripta, cum orbe erudito atqve orthodoxo communicarem securior.

---

Polycarp Leyser, Sylloge Epistolarum. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/cera/Leyser_epistolae.xml.
