Latin
1.10.1 to 1.10.3
Polycarp Leyser, Sylloge Epistolarum 1.10.1-3
Unproofread scanNot analysed yet
S. in Domino. Reverende Vir, amice et frater in Christo honorande. Ut res sublunares omnea fluxae sunt et mutabiles: ita quoque Vocationes ministrorum verbi ad diversas Ecclesias secundum voluntatem Dei mutari solent. Neque enim hi glebae (ut loquuntur) ita sunt addicti, quin legitime ex statione sua evocati, alio se conferre, atque ibidem in vinea Christi opus facere possint. Idem hoc tempore ego experior. Nam postquam annos nune decem et amplius, Pastoris et Superintendentis munus in inclyta hac Witebergensi Academia sustinui, mecumque ipse jam dudum statueram, functionem hanc non nisi cum morte me commutare velle; tamen DEO, res mortalium aequâ ratione gubernanti, aliter visum esse intelligo, Siquidem Brunsvicenses meam operam expetentes, ad suae Ecclesiae ministerium me nihil ejusmodi cogitantem legitime evocârunt. Quam Vocationem, quia Illustrissimus et Potentissimus Elector, Dux Christianus, magistratus (cujus vocem DEI vocem esse omnes boni statuunt,) noster ordinarius ratam habuit, et in eam consensit; eidem parui, ac juvante Domino propediem ad muneris mihi demandati administrationem subeundam me conferam. Etsi autem omnino mihi proposueram, ab omnibus et singulis Superintend entibus, Consistorio Witebergensi subjectis, petere velle, ut ad certam aliquam diem haud gravatim hîc compareant, quo tum muneris mei hactenus administrati, tum alterius Vocationis receptae, rationem reddam. Neque enim judicium subire erubesco, cum et ipse alios vicissim judicem, idque pari cum charitate. Tamen cum videam, fere omnia jam sinistris patere suspicionibus, et metuam, ne optimo consilio instituta convocatio in pejorem a quibusdam rapiatur partem, ea omissa singulis privatim valedicendum esse existimavi. Tibi ergo, frater dilectissime, reverenter gratias ago, quod me hactenus Inspectorem tuum agnoscere, amare, revereri et colere dignatus es; quod singularis tuae erga me benevolentiae argumentum fuit satis illustre. Equidem conatus sum meam Inspectionem ita moderari, ne vel aetatis vel statûs mei oblitus, cuiquam praeter jus et aeqvum essem molestus, sed ut omnes amore fraterno complecterer, in causis justis pro virili defenderem, occasione oblata promoverem, benevolentiam denique et studium meum omnibus commendarem. An vero finem hunc omni tempore et apud omnes sim consecutus, Deus novit, et non iniqui Censores ex praecipua mearum actionum parte judicabunt. Quod si autem non semper praestiti, quaecunque oportuit, et quae plerique a me expectarunt, te etiam atque etiam rogo, ut voluntatis potius quam facultatis rationem habeas.