# Sylloge Epistolarum 1.12

Polycarp Leyser, Sylloge Epistolarum, Summe Reverendo, Magnifico atqve Excellentissimo DOMINO, Dn. ADAMO RECHENBERG S. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/polycarp-leyser/sylloge-epistolarum/1.12
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/polycarp-leyser/sylloge-epistolarum/1.12

Verum alia mox B. Polycarpo obtigit Vocatio Aliqva haec sumserat initia vel habuerat praeludia M. Octobr. 1591. cum vix e vivis excessisset Elector Saxoniae Christianus I. gloriosissimae recordationis. Volente enim supra memorato Serenissimo Pro. Electore D. Georgius Mylius Brunsvigam iverat. B. Proavum exploraturus num ad Ecclesias Electoratus Saxonici, vel ut iis constanter inserviret, vel ut eas cum aliis visitaret, regredi vellet. Cum autem difficultates gravissimas exponeret B. Polycarpus qvae mutationem rerum suarum possent remorari, aliqvantisper negotium hoc plane qvievit. Ac licet Wittebergenses de retrahendo Polycarpo antehac suo solliciti multum impenderent laboris, ut eundem sibi plene conciliarent, cognoscentes tamen impedimenta plura, pluribus instare dubitaverunt. Tandem A. 1592. M. Octobri Wittebergensium Academia et Senatus denuo, per liberas primum, dein per Virorum insignium trigam qvam Brunopolim ablegarunt, desiderium reducendi ad se B. Polycarpum exposuerunt. Egerunt ablegati coram Senatu et Ministerio Brunsvicensium et Wittebergae universae et ipsius Celsissimi Dn. Administratoris nomine et per adductas in medium rationes vere sonticas effecerunt, ut iter Wittebergam versus B. Polycarpo concederetur, salvis tamen ubi vis juribus et vinculis, qvibus B. Proavus tunc Ecclesiae Brunsvicensium vivebat obstrictus. Et cum viderentur Brunsvicenses eo propendere, ut per biennii tempus B. Polycarpus Wittebergensibus inser viret, eo elapso ad illos reverteretur, tum coram Serenissimo Administratore tum coram Wirtebergensium Academia et Ecclesia ipsemet testatus est, se utriqve omni animo dedicatum operas suas esse daturum, dummodo Brunsvicensium assensus exoraretur. Mittebantur itaqve literae haud secus ac Deputati ad Senatum Brunsvicensium, rogantes jussu Serenissimi Administratoris et consilio Wittebergensium, ut juxta spes ante hac sat liberaliter factas bini illi anni absentiae ab Ecclesia Brunsvicensium B. Poly carpo citra moram longiorem indulgerentur. Ast tantum abfuit, ut ad literas et petitiones illas responderent tunc Brunsvicenses, quin potius dimissis post moras sat diuturnas deputatis rem hanc conficiendi aliam plane ingredi voluerint viam.

---

Polycarp Leyser, Sylloge Epistolarum. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/cera/Leyser_epistolae.xml.
