Latin
1.17 to 1.19
Polycarp Leyser, Sylloge Epistolarum 1.17-19
Unproofread scanNot analysed yet
se qvoqve, nisi aliter visum fuerit Senatui, cum D. Polycarpo collocuturos eundemqve serio sollicitaturos esse, ne se et Ecclesiam suam desereret, ac brevi abhinc de responso B. Polycarpi Senatum reddituros certiorem. Praevia deliberatione breviore Senatus et cistarii Interprete usi D. Masco responderunt: sibi nihil fore gratius, qvam si D. Polycarpus ab amplectenda Vocatione Wittebergensi et deserenda Ecclesia hodierna abstraheretur, adeoqve se spatium illud cum D. Polycarpo communicandi Ministerio indulgere promtissimos. Coadjutor Lucas Martini nomine Ministerii gratias egit pro indulgentia hac, denuo gravitatem negotii ursit, pia Ministerii desideria, ne ab Ecclesia Brunsvicensium avelleretur Superintendens exposuit, et secum Collegis omne adhibiturum esse studium spopondit, ut hodiernae Ecclesiae porro praeesset, subjectis votis pietatis ut Omnipotens rem omnem ad Ecclesiae et in ea tam universorum qvam singulorum salutem vergere jubeat. Gesta haec sunt in curia Neapolitana d. 16. Januarii 1593. Exacto biduo sive d. 18. Januarii Ministerium, uti ipsi cum Senatu convenerat, ad curiam rediit et admissum a Senatu, usum rursus interprete Coadjutore, significavit, se cum cura negotium sibi demandatum exegisse et seriis precibus D. Polycarpum ursisse, ne discederet, sed ut vocationem Wittebergensium rejiceret. Qvia vero reposuerit, conscientiam suam, gloriam divinam et salutem publicam abitum hunc exigere, ejusqve causas gravissimas dudum a se et Senatui et Ministerio esse expositas, Ministros Ecclesiarum Brunsvicensium porro proposuisse, deliberandum an non biennium illud in semestre spatium qveat mutari, interea iri manifeltatum magis, qvid Ecclesiae Wittebergensis utilitas exposcat, qvaqve ratione per operas vicarias Brunsvicensi Ecclesiae tantisper prospici possit. Ast qvoniam his auditis ostenderit, sui hanc rem non amplius esse arbitrii, voluntati Dei et Superiorum hoc esse committendum etc. et praeterea adjecerit, se jure suo exigere, ut redditus deinceps Brunsvicensibus audiretur rectius, id sibi negotii datum esse credere Ministerium, ut Patres Reipublicae Conscriptos rogaret sollicitum, ne D. Polycarpus plane dimitteretur. Sibi enim causas hujus plenariae dimissionis gratia allegatas nondum satisfacere, adeoqve in eandem neqvaqvam ire posse sententiam. Qvod si tamen Senatus consilia Ministerii comprobare nollet, ipsi de hac dimissione reddendam esse rationem.