Latin
Ad eundem.
Polycarp Leyser, Sylloge Epistolarum 1.17-2
Unproofread scanNot analysed yet
S. in Dno. Qui, Reverende Dne. Compater, adeo diligens es scribendo, oportet me quoque tibi respondere, licet hodierna die ob capitis gravedinem propemodum ad laborandum sim ineptus. Aulaeander meus extremam nunc adhibet contra me machinam. Nam alios atque alios Collegas per privatas literas solicitat, ut ipsos a me meâque sententia abstrahat. Sed hactenus et hi conatus fuêre irriti, et spero in posterum quoque futuros vanos. Imo puto ipsum hac ratione nostros permoturum, ut ne amplius sileamus, sed totam controversiam Ecclesiae Dei dijudicandam praebeamus. Hac septimana Witebergae habita est promotio quinque Doctorum, Calamini, Gundermanni, Schoenfeldii, et aliorum duorum, qui mihi non sunt noti. Amlungus unus ex praecipuis fuit hospitibus. Mirum, quod se ipsis non adjunxerit. Habes hic meum scriptum de Exorcismo; Sed fortassis illud chare mihi constabit. Etenim superiori septimana Princeps Anhaldinus misit Molmesdorffium ad meum affinem Christophorum, et Arresto detinere cupit, quaecunque illic loci habeo. Würde ohne Zweiffel um das Abzug-Geld zu thun seyn. Und müste ich zum wenigsten 1000. fl. im Stich lassen/ wenn es ihnen angehen solte. Sed spero, me per viam juris hanc violentiam repellere posse. Ita nimirum Satanas nobis objicit terriculamenta, ne nos turbatoribus opponamus. Verum quid faciamus? Veritas defendenda est, si maxime non tantum fortunae bona, sed ipsum corpus aufferre cuperent. Hac ratione me non compescent, Gratulor tibi de filia, faxit Deus, ut sit et maneat vas gratiae et gloriae. Ego tantundem a Deo exspecto. Quod superest, tibi tuisque ab Immanuele nostro felicissimum annum reprecor: is nos omnes regat et gubernat, quo ipsi grata, auditoribusque nostris salutaria dicamus et faciamus, Amen. Saluta conjugem, liberos et M. Felicianum. De profectione mea ad vos noli solicitus esse, es kan noch wol in diesem Jahr nichts daraus werden. Vale 29. Febr. Ao. 91 T. in DNO. Polycarpus Lyserus.