# Sylloge Epistolarum 1.19

Polycarp Leyser, Sylloge Epistolarum, Ad eundem.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/polycarp-leyser/sylloge-epistolarum/1.19
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/polycarp-leyser/sylloge-epistolarum/1.19

S. in Dno. Reverende vir, Compater et frater in Christo honorande. Vivit apud nos honestus civis, Conradus Haberland, et literatorum amans et literatus ipse, qui filios suos, optatissimae indolis ac spei pueros, in Paedagogium vestrum confirmandorum studiorum suorum gratia ablegare constituit. Licet autem ibi habeat affinem, D. D. Mühlradium, et constituerit alium quempiam privatum praeceptorem M. Basilium Michaelis, qui ad inspectionem et gubernationem studiorum et morum horum duorum ipsius filiorum sufficere videri possint. Tamen persvasit sibi, plurimuro filios suos in officio continere posse, si intelligant, te quasi Inspectorem illis duobus superadditum esse. Qua in re ipsi consentio, ut qui quotidie experiar, multitudinem Inspectorum apud juventutem non esse superfluam. Quoniam vero ipsi nulla tecum intercedit notitia, me diligenter rogavit, ut scriptis ad te literis, hosce duos suos filios Henningum et Conradum diligenter tibi commendarem. Id quod ipsi ceu amico meo inde a primis annis, quibus huc veni, denegare non potui. Etiam itaque atque etiam te rogatum velim, ut hosce duos ita tibi commendatos esse patiaris, ut quos quam diligentissime commendavi. Animadvertes ipse, eis inesse indicia excellentis ingenii, quapropter ut recte instituantur, ne vel phanaticis favere incipiant, neve pravorum consortiis corrumpantur, plurimum interesse arbitror. Quodcunque igitur in ipsis recte informandis impenderis, non te poenitebit. Et ipsum etiam parentem, si quando in ejus familiaritatem perveneris, tali benevolentia dignum esse deprehendes. Res Ecclesiae nostrae jam sunt satis tranquillae. Quamdiu autem tales sint futurae, DEUS novit. Nam Gasmerus noster lethaliter decumbit, quo nobis erepto jacturam facimus fidelissimi Collegae. Advenit jam ad nos novus Syndicus, D. Naevius, quem Calvinianum esse omnes affirmant. Qui, quid novi apportaturus sit, dies docebit. Ego quoque revocor Witebergam. Et quidem tam ab Academicis quam ab oppidanis ejusmodi invitor literis, ut propemodum in animum induxerim, quod Vocationi velim parere, nisi nostri meam operam ipsis ad certum tantum tempus locare velint. Hac horâ a M. Felicianio literas accepi, ex quibus cognosco Ecclesiam Hertzbergensem pristinae restitutam esse tranquillitati: Et Sehusio cum Ockelio injunctum, ut ad festum Paschatos inde migrent. Constitueram hoc autumno te visitare, et inde Einbeccam usque excurrere, sed mirabiles illae Misnicarum vocationum reciprocationes me domi detinuerunt. Fortassis aliquando Witebergae conveniemus. Dux noster Ernestus superiori septimanâ patriae Gubernator communibus votis electus et declaratus est. Faxit DEUS, ut religionis et regionis amans cum pace eam administret. Bene vale cum Conjuge et liberis, quibus et ego et: mea etc. salutis plurimun nunciamus. Dabam 27. Sept. Anno 92. T. in DNO. Polycarpus Lyserus.

---

Polycarp Leyser, Sylloge Epistolarum. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/cera/Leyser_epistolae.xml.
