# Sylloge Epistolarum 1.21

Polycarp Leyser, Sylloge Epistolarum, Ad eundem.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/polycarp-leyser/sylloge-epistolarum/1.21
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/polycarp-leyser/sylloge-epistolarum/1.21

S. in Dno. Magnifice depraedicat tuam humanitatem et benevolentiam Haberlandiorum pater, quâ filios suos ob meam commendationem complectaris. Quo nomine ego reverenter tibi gratias ago. Gratum enim est etiam alios intelligere, quanti facias meam amicitiam, et quod propter me etiam aliis benefacere cupias. Rogo autem, ut constanter in eo pergas, illosque adolescentes interdum officu sui commonefacias. Prodest id, si non ad alia, certe eo, ut non tam facile juvenibus istis postea Calvinianorum naeniae allubescant, ubi inter peregrinos venerint. Ad nostros vero homines fructus iste redundat, ut vel tandem magis magisque experiantur. Quam imprudenter (non dicam impie) superioribus annis fecerint, quod ob metum Crellii Dresdensis te in Ministerii nostri ordinem cooptare noluerunt. Verum nec illud citra DEI voluntatem factum, in qua merito acquiescimus. Interim tamen non negavero, me paene te Göttingensibus invidere, et de te alio traducendo cogitare. Non tam propter ipsos Göttingenses, quibus alioquin optima quaevis opto, quam propter dona tua, quae in auditorio 30 vel 40 adolescentum consenescere nolim. Unum autem hactenus obstitit, scil. quod audivi, te ad certum annorum numerum iisdem obligatum esse. Qui quantus sit, peramanter te rogatum velim, ut mihi significes. Quo cognito, plura tibi de meo consilio aperiam. Quod me, measque res attinet: sum Brunsvigae et non sum. Quomodo enim plene essem, qui annum integrum binis Vocationibus et Lipsiam et Witebergam versus ita sum fatigatus, ut modo eundum, modo remaneadum existimarim, et etiam nunc dubitem, utrum ex illis duobus sit futurum, Puto tamen Witebergenses suae revocationis tam graves et necessarias habere causas, ut ulterius ipsis refragari non possim, quo minus ad minimum per duos annos meam ipsis addicam operam. Maxime si denuo apud Senatum nostrum institerint, id quod propediem futurum autumo. Sed de his forsan proxime plura. Jam bene vale, et conjugem atque Collegas meis verbis reverenter saluta. Brunsvigae 2. Dec. Anno 92. T. in DNO. Polycarpus Lyserus.

---

Polycarp Leyser, Sylloge Epistolarum. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/cera/Leyser_epistolae.xml.
