# Sylloge Epistolarum 1.24

Polycarp Leyser, Sylloge Epistolarum, Ad eundem.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/polycarp-leyser/sylloge-epistolarum/1.24
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/polycarp-leyser/sylloge-epistolarum/1.24

S. in Dno. Reverende Domine Compater, breviter significo, me adhuc hîc versari; et versabor (volente Domino) ad festum Paschatos usque. Inde me conferam Witebergam. Orandus autem est DEUS, ut et ist hic meis laboribus benedicat, et hîc vigilet, ne Satanas res Ecclesiae turbare incipiat. Quâ in re ut piis tuis votis me juves, etiam atque etiam rogo, Profecto in hac mea mutatione rursus multa difficilia, obscura, occulta et arcana coincidunt, quae, quid portendant, ego non assequor. Tempus autem revelabit, quid DEUS sub hac mutatione constieuerit, quod ut Ecclesiae huic et mihi in bonum cedat, unice opto. De te non omnes cogitationes abjiciam. DEUS autem dirigat eventum. Bene vale et me ama, atque pro me ora. Brunsvigae die Polycarpi Anno 93. T. in DNO. Polycarpus Lyserus.

---

Polycarp Leyser, Sylloge Epistolarum. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/cera/Leyser_epistolae.xml.
