# Sylloge Epistolarum 1.25-26

Polycarp Leyser, Sylloge Epistolarum, 1.25 to 1.26. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/polycarp-leyser/sylloge-epistolarum/1.25
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/polycarp-leyser/sylloge-epistolarum/1.25

Non habebant Delegati, quod adversus dicta a D. Polycarpo exciperent, proposuerunt ta, en post diuturniores, eas autem prorsus amicas, concerutiones, 1.) ut D. Polycarpus Ecclesia eac Senatui Brunsvicensiu ceu Superintendens maneret obstroctus. 2.) ut Wittebergam abiret eique ad biennium inserviret. 3.) ut semestribus singulis ad habendum Conciones Catecheticas et visitandum Scholas, Brunsvigam, Senatu sumtus suppedicante (quia stipendium aliud et amplius nec petebat nec accipiebat absens D. Polycarpus) rediret. 4.) ut interea maximam suppellectilis suae partem Brunsvigae relinqveret. 5.) ut exacto biennio ad obeundume eadem officia apud Brunsvicenses reverteretur. Consensit promtissimus B. Polycarpus, cui Ecclesia Brunsvicensis curae erat ac cordi ceu Ecclesia Nobilis, in qua plurimi pii et Zelo pietatis ardentes serio inveniebantur, in qva vivere et mori, si ita videretur Domino, paratus erat, qvemadmodum ipsius verba in supra memorata Apologia leguntur. Delegati vero hoc responso contenti et ad officinam monetariam regressi de eodem tam Senatum qvam ibi magno numero interea temporis congregatos et confluentes cives reddiderunt certiores. Neqve qvicquam erat reliqvum, qvum ut cum D. Polycarpo acta scripto consignarentur eique dies diceretur, qua singula rectius examinarentur et cum utriusque partis approbatione optima quaeque eligerentur. Id quod etiam ut 22. Aprilis sive die Lunae post Qvasimodogeniti perageretur, tam Senatus quam cives consentiebant. De Syndicis pariter, urgentibus civium Delegatis, suscepta deliberatio fuit longe difficilior. Senatus qvidem aequissima peti a civibus ratus pluribus monebat Syndicos, ut memores moniti Petrini Confessionem suam coram Ministerio Ecelestastico ederent. Pollicebantur, Seniores Collegii Senatorii Colloqvio illi interfuturos omnemqve navaturos esse operam ne qvicqvam adversus eos legibus humanitatis et civilitatis contrarium a qvoqvam tentaretur. Ast omnes admonitiones et demonstrationes fuerant frustraneae, licet in seram usqve vesperam disceptatio haec protraheretur. Qvia igitur nec hortantes nec rogantes exorare potuerunt Syndicos, ut legibus Ecclesiasticis se praeberent conformes, ipsorum qvoqve tribuum praefectorum (Güldemeister) obtestationes, ut Syndici innocentes et orthodoxi in venti, D. Mascus inprimis, qvem retineri et Senatus et totius civitatis interesset, officiis suis porro fungerentur iiqve ad Ecclesiastica negotia non minus qvam ad Politica vocarentur, permovere deprecantes Colloqvium non valuerunt, tandem Senatus re infecta e Curia discessit, et Senatorum aliqvi comites Syndicis domum redeuntibus se adjunxerunt, civibus paritercitra omnem strepitum sua repetentibus.

---

Polycarp Leyser, Sylloge Epistolarum. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/cera/Leyser_epistolae.xml.
