Latin
Ad eundem.
Polycarp Leyser, Sylloge Epistolarum 1.26
Unproofread scanNot analysed yet
S. in Domino. Reverende vir, Compater, amice et frater in Christo dilecte. Quod D. Mirus mihi Dresda discedenti ipsique valedicenti praedixit, inquiens: Mi Polycarpe, cogita Te esse Jofephum a DEO praemissum Brunsvigam, ut fratribus pares locum; id ut spero in te primo implebitur. Etenim per intermedias aliquas personas tui apud primarios nostros in Archaeopoli feci mentionem, ac tantum perfeci, ut intelligam ipsos exoptare, ut te videre et audire possint. Quare, ut nuper per literas monui, ut arrepta aliqua occasione ad me transires, quo tentare possemus, quid DEUS porro de tuo ministerio in Ecclesia sua utendo decrevisset: ita denuo missa hac Epistola moneo, ut exactis feriis Bacchanaliorum, ad 14 circiter Febr. te mihi sistas. Non tamen alia specie, quam ac si me amicum veterem visitares. Ego postmodum de sumtibus ero sollicitus. Fortassis non frustra iter hoc institues. Atque licet prima vice non consequeremur eum finem, de quo in proxima Epistola scripsi: tamen quia ipse nosti omnia habere suum tempus, et DEUM pro suo beneplacito, prout conducit aedificationi Ecclesiae, stationes omnes singulasque distribuere, quodcunque a DEO propitio offerretur, illud minime negligendum erit. Quod si Dominum Socerum comitem tibi adjungere volueris, ipsique domo abesse licuerit; mihi ingratum futurum non est, ut ea ratione piis Colloquiis nos invicem recreare possimus. Haec tamen, de quibus tibi scripsi, nemini communicabis, Nolim enim cuiquam ante justum tempus illa innotescere. Bene vale, meisque verbis Conjugem, D. Socerum et matrem reverenter saluta. Id ipsum ut facias, mea conjux petit. Dabantur Cal. Febr. Anno 89. Quo die ante annos duodecim Wittebergam veni, ab Electore missus et praesentatus in Pastorem. Wo mag ich wohl von hent über zwölff Jahr wieder seyn? Iterum vale. T. in DNO. Polycarpus Lyserus.