# Sylloge Epistolarum 1.27-2

Polycarp Leyser, Sylloge Epistolarum, Ad eundem.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/polycarp-leyser/sylloge-epistolarum/1.27-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/polycarp-leyser/sylloge-epistolarum/1.27-2

S. in Domino. Etsi non dubito, Reverende Domine Compater, te alteras meas literas jam accepisse, ac proinde paratiorem esse, ut ipse me convenias, quam ut meas literas expectes: tamen ut novisse posses (si fortassis iter nondum ingressus esses) tuas recte curatas esse, eadem hora, qua tuae mihi sunt oblatae, hanc schedam rescribere volui. Recte igitur facis, quod Dei manibus committis rerum tuarum sortem, neque nimis acerbo animo fers id, quod adversi obtigit. De caetero Deus pro te satis erit sollicitus, ut aliquo te deducat, ubi forsan majori cum fructu Ecclesiae in servire poteris. Cumque Deus per media agat, ego sane, si is me pro medio et organo uti voluerit, dabo operam, ut nec studium nec voluntatem mihi defuisse intelligas. Bene vale, conjugem, Dominum Socerum, matrem et alios amicos reverenter saluta: et quod si hac profectus fueris, recta in aedes meas diverte. Dabam 10. Feb. Anno 89. T. in DNO. Polycarpus Lyserus.

---

Polycarp Leyser, Sylloge Epistolarum. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/cera/Leyser_epistolae.xml.
