Latin
Ad eundem.
Polycarp Leyser, Sylloge Epistolarum 1.3-2
Unproofread scanNot analysed yet
UNionem hanc dicimus esse eam conjunctionem, qua …in se ipso permanens, quod est, immutabiliter in utero beatae virginis Mariae assumsit naturam humanam puram a peccato et incontaminatam, non tantum, ut eam gestet aut sustentet, nec unquam amplius eam deponat: sed ut se totum illi communicando, unum cum ea …constituat, quod est et dicitur Christus. Ut jam non duo sint filii, sed una persona, et unus Christus, Dei scil. filius naturam humanam ita sibi uniens, ut exinanitionis quidem tempore per eam opus redemptionis humani generis perfecerit: nunc vero per illam omnia in coelo et in terra agat et operetur. …II. I. Filius post novissimum diem regnum ita tradet Patri; non quod simpliciter cum Patre, ut DEUS, non sit in perpetuum regnaturus; sed quod illa tantum officia Regis ac Mediatoris, quibus nunc Ecclesiam suam gubernat, et gubernabit ad finem mundi usque, utpote adductis jam electis ad Patrem, sit depositurus. II. Filius in terris orans, non sibi ipsi factus est supplex: sed precationem suam ut Pontifex immediate direxit ad personam Patris.