# Sylloge Epistolarum 1.3-5

Polycarp Leyser, Sylloge Epistolarum, 1.3 to 1.5. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/polycarp-leyser/sylloge-epistolarum/1.3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/polycarp-leyser/sylloge-epistolarum/1.3

An autem has reliquias publicus omnium applausus sit excepturus, valde dubito. Neqve enim adhuc hodie desunt, qui qvod in Viro piissimo jure reprehendant, sibi videntur invenisse. Inter eos forte prodiit novissime Auctor Considerationis Christianae Historiae primorum Motuum Religionis inter Evangelico-Lutheranos et Reformatos, qvam loco Duplicae contra submissionis plenissimam Compellationem Potentissimi cujusdam Monarchae unionem Religionum concernentem dedit, cum hoc ipso demum anno hic Tractatus, Germanico vestitus habitu, sit evulgatus. Is ipse libellus ter B. Proavi mei facit mentionem, nimirum §. 106. p. 189. seq. §. 178. p. 315. et §. 195. p. 343. ita tamen, ut monere qvaedam tenear per leges pietatis Majoribus obstrictus, cum aliter longe enarrata esse intelligam, qvam illo ipso tempore eadem gesta esse fide dignissima documenta, mox producenda, me docuerunt. Ut omnia liqvescant magis, ipsa Auctoris, verba praemittam et qvae circa ea merentur notari candidus impertiam, Tibi, Vir Excellentissime, aliis qvoqve, qvicunqve demum ii fuerint, sive Lutherano-Evangelici sive Reformati, arbitrium reliqvens facillimus. Tuum qvidem arbitrium, Fautor Optime, nec ipseille Vir insignis, cui cum B. Proavo meo res est, poterit detrectare aut deprecari, cum. Te publicum Historiae Ecclesiasticae olim Doctorem inqve hoc genere literarum versatissimum Protestantium utriqve merito venerentur, ac moderationem plane singularem in Te suspiciant. Qvae pag. 189. seq. Auctor proponit, ita habent: Und solche Beschaffenheit hat es denn auch zu Braunschweig gehabt/ allwo zween Doctores Juris und Syndici der Stadt gewesen/ Michael Mascus und Hieronymus Neve, welche beyde gleichfals mit vorgedachten Meynungen nicht zu thun haben wollen/ (silicet de ubiqvitate, uti paulo ante Auctor innuit, et condemnatione Ecclesiarum dissentientium) und ohne Zweifel viele vornehme andere mehr/ so ein gleiches Sentiment mit ihnen geführet: Welche Moderation aber einige Prediger nicht ertragen können und Sie deshalb/ wie Oseas Schadaeus erzehlet/ auf der Kantzel und sonsten unter dem odieusen Nahmen des Calvinismi bey dem gemeinen Manne verhaßt gemachet. Der auch endlich/ da Polycarpus Leyser daselbiger Superintendens von dem Chur-Sächschen Administratore Hertzog Friedrich Wilhelmen auf zwey Jahr nach Wittenberg begehret worden/ die gemeine Bürger aber davor gehalten/ D. Mascus und D. Neve hätten solches zu wege gebracht/ einen Schluß gefaßt/ entweder D. Polycarpum, wie Schadaei Worte weiter lauten/ in der Stadt zu erhalten/ oder aber die beyde Mascum und Neven von ihren Diensten und aus der Stadt abzuschaffen: Schickten also Hauptleute an den Rath solches zu begehren/ und versammleten sich auch/ doch ohne alle Waffen/ um das Rathhauß/ der Meynung von dannen nicht zu weichen/ biß Sie ein Erbar Rath ihrer Bitte gewähret hätte:

---

Polycarp Leyser, Sylloge Epistolarum. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/cera/Leyser_epistolae.xml.
